English Translation
Auctoritatae Ioannis Pauli PP. II Promulgatus
Datum Romae, die xxv Ianuarii, anno MCMLXXXIII
LIBER VII: DE PROCESSIBUS
PARS V: DE RATIONE PROCEDENDI IN RECURSIBUS ADMINISTRATIVIS ATQUE IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
SECTIO I: DE RECURSU ADVERSUS DECRETA ADMINISTRATIVA
Can. 1732 - Quae in canonibus huius sectionis de decretis statuuntur, eadem applicanda
sunt ad omnes administrativos actus singulares, qui in foro externo extra iudicium dantur, iis
exceptis, qui ab ipso Romano Pontifice vel ab ipso Concilio Oecumenico ferantur.
Can. 1733 - § 1. Valde optandum est ut, quoties quis gravatum se decreto putet, vitetur
inter ipsum et decreti auctorem contentio atque inter eos de aequa solutione quaerenda
communi consilio curetur, gravibus quoque personis ad mediationem et studium forte
adhibitis, ita ut per idoneam viam controversia praecaveatur vel dirimatur.
§ 2. Episcoporum conferentia statuere potest ut in unaquaque dioecesi officium quoddam
vel consilium stabiliter constituatur, cui, secundum normas ab ipsa conferentia statuendas,
munus sit aequas solutiones quaerere et suggerere; quod si conferentia id non iusserit, potest
Episcopus eiusmodi consilium vel officium constituere.
§ 3. Officium vel consilium, de quo in § 2, tunc praecipue operam navet, cum revocatio
decreti petita est ad normam can. 1734, neque termini ad recurrendum sunt elapsi; quod si
adversus decretum recursus propositus sit, ipse Superior, qui de recursu videt, recurrentem
et decreti auctorem hortetur, quotiescumque spem boni exitus perspicit, ad eiusmodi
solutiones quaerendas.
Can. 1734 - § 1. Antequam quis recursum proponat, debet decreti revocationem vel
emendationem scripto ab ipsius auctore petere; qua petitione proposita, etiam suspensio
exsecutionis eo ipso petita intellegitur.
§ 2. Petitio fieri debet intra peremptorium terminum decem dierum utilium a decreto legitime
intimato.
§ 3. Normae § § 1 et 2 non valent:
1 - de recursu proponendo ad Episcopum adversus decreta lata ab auctoritatibus, quae ei
subsunt;
2 - de recursu proponendo adversus decretum, quo recursus hierarchicus deciditur, nisi
decisio data sit ab Episcopo;
3 - de recursibus proponendis ad normam cann. 57 et 1735.
Can. 1735 - Si intra triginta dies, ex quo petitio, de qua in can. 1734, ad auctorem decreti
pervenit, is novum decretum intimet, quo vel prius emendet vel petitionem reiciendam esse
decernat, termini ad recurrendum decurrunt ex novi decreti intimatione; si autem intra triginta
dies nihil decernat, termini decurrunt ex tricesimo die.
Can. 1736 - § 1. In iis materiis, in quibus recursus hierarchicus suspendit decreti
exsecutionem, idem efficit etiam petitio, de qua in can. 1734.
§ 2. In ceteris casibus, nisi intra decem dies, ex quo petitio de qua in can. 1734 ad ipsum
auctorem decreti pervenit, is exsecutionem suspendendam decreverit, potest suspensio
interim peti ab eius Superiore hierarchico, qui eam decernere potest gravibus tantum de
causis et cauto semper ne quid salus animarum detrimenti capiat.
§ 3. Suspensa decreti exsecutione ad normam § 2, si postea recursus proponatur, is qui de
recursu videre debet, ad normam can. 1737, § 3 decernat utrum suspensio sit confirmanda
an revocanda.
§ 4. Si nullus recursus intra statutum terminum adversus decretum proponatur, suspensio
exsecutionis, ad normam § 1 vel § 2 interim effecta, eo ipso cessat.
Can. 1737 - § 1. Qui se decreto gravatum esse contendit, potest ad Superiorem
hierarchicum eius, qui decretum tulit, propter quodlibet iustum motivum recurrere; recursus
proponi potest coram ipso decreti auctore, qui eum statim ad competentem Superiorem
hierarchicum transmittere debet.
§ 2. Recursus proponendus est intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium, qui
in casibus de quibus in can. 1734, § 3 decurrunt ex die quo decretum intimatum est, in
ceteris autem casibus decurrunt ad normam can. 1735.
§ 3. Etiam in casibus, in quibus recursus non suspendit ipso iure decreti exsecutionem
neque suspensio ad normam can. 1736, § 2 decreta est, potest tamen gravi de causa
Superior iubere ut exsecutio suspendatur, cauto tamen ne quid salus animarum detrimenti
capiat.
Can. 1738 - Recurrens semper ius habet advocatum vel procuratorem adhibendi, vitatis
inutilibus moris; immo vero patronus ex officio constituatur, si recurrens patrono careat et
Superior id necessarium censeat; semper tamen potest Superior iubere ut recurrens ipse
compareat ut interrogetur.
Can. 1739 - Superiori, qui de recursu videt, licet, prout casus ferat, non solum decretum
confirmare vel irritum declarare, sed etiam rescindere, revocare, vel si id Superiori magis
expedire videatur, emendare, subrogare, ei obrogare.
SECTIO II: DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
CAPUT I: DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM
Can. 1740 - Cum alicuius parochi ministerium ob aliquam causam, etiam citra gravem ipsius
culpam, noxium aut saltem inefficax evadat, potest ipse ab Episcopo dioecesano a paroecia
amoveri.
Can. 1741 - Causae, ob quas parochus a sua paroecia legitime amoveri potest, hae
praesertim sunt:
1 - modus agendi qui ecclesiasticae communioni grave detrimentum vel perturbationem
afferat;
2 - imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus
utiliter obeundis imparem reddunt;
3 - bonae existimationis amissio penes probos et graves paroecianos vel aversio in
parochum, quae praevideantur non brevi cessaturae;
4 - gravis neglectus vel violatio officiorum paroecialium quae post monitionem persistat;
5 - mala rerum temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno, quoties huic malo
aliud remedium afferi nequeat.
Can. 1742 - § 1. Si ex instructione peracta constiterit adesse causam de qua in can. 1740,
Episcopus rem discutiat cum duobus parochis e coetu ad hoc stabiliter, a consilio
presbyterali constituto, Episcopo proponente, selectis; quod si exinde censeat ad
amotionem esse deveniendum, causa et argumentis ad validitatem indicatis, parocho paterne
suadeat ut intra tempus quindecim dierum renuntiet.
§ 2. De parochis qui sunt sodales instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, servetur
praescriptum can. 682, § 2.
Can. 1743 - Renuntiatio a parocho fieri potest non solum pure et simpliciter, sed etiam sub
condicione, dummodo haec ab Episcopo legitime acceptari possit et reapse acceptetur.
Can. 1744 - § 1. Si parochus intra praestitutos dies non responderit, Episcopus iteret
invitationem prorogando tempus utile ad respondendum.
§ 2. Si Episcopo constiterit parochum alteram invitationem recepisse, non autem
respondisse etsi nullo impedimento detentum, aut si parochus renuntiationem nullis adductis
motivis recuset, Episcopus decretum amotionis ferat.
Can. 1745 - Si vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnet, motiva allegans
quae insufficientia Episcopo videantur, hic ut valide agat:
1 - invitet illum ut, inspectis actis, suas impugnationes in relatione scripta colligat, immo
probationes in contrarium, si quas habeat, afferat;
2 - deinde, completa, si opus sit, instructione, una cum iisdem parochis de quibus in can.
1742, § 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sint designandi, rem perpendat;
3 - tandem statuat utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.
Can. 1746 - Amoto parocho, Episcopus consulat sive assignatione alius officii, si ad hoc
idoneus sit, sive pensione, prout casus ferat et adiuncta permittant.
Can. 1747 - § 1. Parochus amotus debet a parochi munere exercendo abstinere, quam
primum liberam relinquere paroecialem domum, et omnia quae ad paroeciam pertinent ei
tradere, cui Episcopus paroeciam commiserit.
§ 2. Si autem de infirmo agatur, qui e paroeciali domo sine incommodo nequeat alio
transferri, Episcopus eidem relinquat eius usum etiam exclusivum, eadem necessitate
durante.
§ 3. Pendente recursu adversus amotionis decretum, Episcopus non potest novum
parochum nominare, sed per administratorem paroecialem interim provideat.
CAPUT II: DE MODO PROCEDENDI IN TRANSLATIONE PAROCHORUM
Can. 1748 - Si bonum animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas postulet, ut parochus a
sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad aliud officium transferatur, Episcopus
eidem translationem scripto proponat ac suadeat ut pro Dei atque animarum amore
consentiat.
Can. 1749 - Si parochus consilio ac suasionibus Episcopi obsequi non intendat, rationes in
scriptis exponat.
Can. 1750 - Episcopus, si, non obstantibus allatis rationibus, iudicet a proposito non esse
recedendum, cum duobus parochis ad normam can. 1742, § 1 selectis, rationes perpendat
quae translationi faveant vel obstent; quod si exinde translationem peragendam censeat,
paternas exhortationes parocho iteret.
Can. 1751 - § 1. His peractis, si adhuc et parochus renuat et Episcopus putet translationem
esse faciendam, hic decretum translationis ferat, statuens paroeciam, elapso praefinito
tempore, esse vacaturam.
§ 2. Hoc tempore inutiliter transacto, paroeciam vacantem declaret.
Can. 1752 - In causis translationis applicentur praescripta canonis 1747, servata aequitate
canonica et prae oculis habita salute animarum, quae in Ecclesia suprema semper lex esse
debet.
English translation
Back to Codex Iuris Canonici